Aller au contenu Aller au menu Aller à la recherche

Logo du site

Accueil > RESSOURCES > Le texte coranique > Corani textus arabicus (éd. Gustavus FLUEGEL)

Corani textus arabicus (éd. Gustavus FLUEGEL)

Corani textus arabicus. Ad fidem librorum manu scriptorum et impressorum et ad praecipuorum interpretum lectiones et auctoritatem recensuit indicesque triginta sectionum et suratarum addidit Gustavus Fluegel, Lipsiae, Tauchnitii, 1841, IX+330 p.

L’auteur (de l’édition)

Gustave Leberecht Flügel était un orientaliste allemand. Né à Bautzen dans la Saxe en 1802, il étudie la théologie et la philologie à l’Université de Leipzig où il acquiert son intérêt pour les langues orientales qu’il étudiera à Vienne et à Paris. Il est nommé professeur à la « Fürstenschule de St Afra » à Meissen, en Allemagne, mais sa santé précaire le pousse à démissionner de ce poste en 1850. Il part en 1851 à Vienne où il tint un emploi de bibliothécaire, cataloguant les écrits en langue arabe, turque et perse. Il mourut à Dresde en 1870.

Préface (extraits p.III-IV)

Lorani quae in usum publicum venerunt duas tantum editiones habemus, Hin-
ckelmannianam et Maraccianam. Quae Petropoli et Casani typis exscriptae, neque
tamen unquam publici iuris factae sunt, nonnisi in paucorum virorum doctorum
manibus versantur et ne in omnibus quidem bibliothecis regiis asservantur. Hae
pariter atque illae quae in Asia ipsa prodierunt, ut editio interlinearis in India
impressa quaeque Shirazi a lithographo describebatur et novissima illa Casani prelo
subiecta aves rarissimae sunt in his terris, quas evolasse quidem fando accepimus,
sed quas oculis usurpasse vix ulli nostratium contigit. Itaque lustra viginti aex et
plura praeterierunt, antequam nova editio praepararetur, ad quam viri docti aditum
sibi patefacerent. Tandem animum ad novam Corani editionem moliendam applicuit
Carolus Tauchnitius bibliopola et typographus Lipsiensis. Scimus eum in alphabetis
occidentalibus fingendis non acquievisse ; iam dudum in orientalibus quoque parandis
operam posuit indefessam. Hinc factum est, ut literis idiomatis hebraici et syriaci
ad summam elegantiam adductis arabicas quoque formas denuo effingere induceret
in animum. Quam rem antequam aggrederetur, Boettigerus ille Dresdensis, fautor
meus praesentissimus tutorque carissimus, de nova Corani editione conficienda
Tauchnitium amicissimum suum sollicitaverat et cui textum curandum traderet,
dubitanti me commendaverat. Tauchnitius non recusavit, vidit tamen opus esse
multi laboris. Circumspecte agendum, praesidia rei bene gerendae undecunque
colligenda, viros, si qui essent, qui consilio et re opem ferre possent, adeundos esse
intellexit. Unus tamen mihi instar omnium fuit. Precibus enixis Iosephum de
Hammer, qui mihi nunquam defuit, oravi et obtestatus sum, ut adiumenta typogra-
phica mitteret, quae haberet vel procurare posset. Atque is, qua est humanitate et
quo in studiis linguarum Orientalium constabiliendis, promovendis amplificandisque
amore ardentissimo , plura praestitit, quam pollicitus erat. Misit quae in promtu
erant Viennae vel ipsi vel Academiae orientali scripturae arabicae specimina elegan-
tissima et formosissima Constantinopoli elaborata. His et aliis in usum vocatis
singulisque literis tractatis et retractatis typi tandem fundebantur cura Tauchnitii assidua et incredibili, quorum Tibi hic specimen proponimus. In quibus non modo
id laudandum est, quod quae dicuntur ligaturae accuratissime et elegantissime for-
matae sunt, sed ratio etiam, qua voces typis exscriptae sunt, annexiones singularum
literarum, flexurae et positio vocalium ceterorumque signorum anagnosticorum
artificiosa et operosa lectorem propria sua virtute ad contemplationem excitant.
Titulus quoque literarum ductus exhibet vere orientales, quos Anton de Hammer,
Academiae orientalis Yiennensis alumnus optimae spei mihique perquam gratus,
ut e metallo exsculperentur, intercedente Iosepho de Hammer scribendo praeivit
suaeque industriae hic monumentum exstare voluit.

Compte rendu de Sylvestre de Sacy

Journal des Savants par l’Académie des inscriptions & belles-lettres (France), juin 1936, p. 335-339.

Voir en ligne : l’ouvrage intégral (3ème éd.)

Répondre à cet article

Site réalisé avec SPIP | Squelette BeeSpip